# Ex Aeliani Historia 246

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/246

Introitus non rectus, sed diuerticulis, flexionibusque interceptus, in tres cauernas desinit, quarum una commune ipsis domicilium est, altera ciborum receptaculum, in tertiam mortuas efferunt. Si earum aliquas uras, reliquas fugabis. Eas auditione accepi sensum diuinationis habere, cum futura est annonae caritas, & fames, tum enim maxime ad recondenda frumenta, & reliqua semina suo usui apta, operosiores existere. CAP. XXX. De Formicarum prudentia. Va sponte, prudentia, non aliena institutione uaOlent etiam apud nos animalia, non totidem tamen quot sunt in India: Illic enim eiusmodi sunt, Elephan tus, Psitacus, Sphinges, & nuncupati Satyri. Nostraes formicae cauernas quidem & latibula quaedam effodiunt, sub terra habitantes: at Indicae singulari sapientia praeditae domunculas commodas in excelis locis construunt, non in deuexis & planis, qui sacile inundari queant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
