Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 247
Unproofread scanNot analysed yet
In eis ambitus, &,ut ita dicam, fossas Aegyptias, &Creticos labyrinthos magna sapientia effodientes, domesticas sedes constituunt: non rectas quidem, &peruias, aut in quas quippiam influere possit, sed sinuosis foraminibus obliquas, in quarum superficie foramen unum relinquunt, per quod quidem ipsum ingrediantur ipsae, &semina quae colligunt, in suos thesauros inferant. In excelsis quidem locis latibula machinantur, ut fluminum aliuuiones effugiant. GYLLII ACCESSIO. De Formicis Indicis. CAP. XXXI. ONesicritus Formicarum Indiae scribit se uidisse pelles, pantherarum similes. Megasthenes in Derdis Indis montanis ad orientem pertinentibus, di cit collem esse, cuius circuitus ter mille stadiorum sit ibi auri secturas Formicae, uulpibus non inferiores magnitudine, excauent, &terram perfodiant, &hyperno tempore, quemadmodum talpae, sic ad cauernae fauces terram exaggerent, &simul aurum eijciant, quod ipsum uicini latenter diripiant, aperte enim non possunt obsistentibus formicis, quae non modo eos in furto praesenti deprensos impugnant, atque interficiunt, sed &longissime in fugam impulsos insequuntur. Verum ut eae à longinqua insectatione retardentur, ferarum carnes distractas in plurima loca spargunt, quas interea cum ipsae comedunt, cum auro elabuntur. De Formica Laërte nuncupata, &eiusdem nominis Vespis. CAP. XXXII. ¶Ortiferum genus quoddam formicarum esse diMcitur, quae Laërtae nuncupantur. Eodem nomine Vespas quasdam appellarunt. Haec ait Telephus Cretensis ex Mysio pergamo profectus. De Campe uermiculo.