Latin
SYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
SYLLII ACCESSIO. De Araneorum solertia. CAP. XXXVII. Ranci opus cum mulierum textrina communitatem Ahabet, &hominibus utendi retibus scientiam attulit. Sed quid non ex illius opere maximam admirationem habet? Icla non ex stamine constat, sed tenuis membranulae perpetuitatem habet: neque glutinatur perspicuo quopiam glutine: simul &eius color licet aërius sit, ad delitescendum tamen superficiem obscurat. Iam porro quanta illius solertia in gubernanda machina. Primum enim ut quippiam comprehenderit, statim reticulum con trahit, quod ipsum nisi fieret in conspectu nostro, fidem non haberet, &fabula planè uideretur. Est etiam mihi admiratio summa in Araneo, quanta celeritate sese huc illuc iaculetur, uel cum telam texit, uel cum praedam com prehendere conatur, ultro, citroque sursum, deorsum ad punctum temporis commeans. Neque modo culices muscasque capit, sed &asilos &fucos. Quis uenator scientius retibus utitur? musca laqueis irretita effu gio pennarum elabi studet, &fremitu resonat, pedibusque reticulum conuellere conatur, sed exitus nullus patet: nanque araneus celeriter huc illucque sese uersans, eam in angustias compulsam, acutis pedibus urget, &occidit. De Phalangijs Zacynthi. CAP. XXXVIII.