# Ex Aeliani Historia 255

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/255

serpere animantem immanissimum ex mansuetissimo. Atque bonorum honestorumque hominum reliquias requiescentes non modò quictem pro pręmio, sed etiam eorum animas bona, quae toties attestata sunt, à sapientibus habere. Malorum uero hominum spinas post è uita excessum talia monstra parere. At id aut est totum fabulosum, aut si adhibenda ei fides sit, praemium meo iudicio dignum suis moribus malus retulerit, qui serpentis pater efficitur mortuus. De Serpentibus Indiae. CAP. IIII. Vitas & diuersas terra India serpentes profert, Mquae non solum hominibus, uerum etiam alijs animantibus perniciosè incommodant: eademque her bas, defendentes à uenenatorum morsuum pernicie, gignit: ad quarum usum & scientiam tantopere periti sunt indigenae, ut quodnam medicamentum cuique serpentium aduersetur, probe teneant: simul & ne acerrima ueneni uis celerrime per corpus manet, neue id ipsum conficiat, praesens sibi mutuò ferunt auxilium, quod necessarium regio ipsa abunde subministrat.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
