# Ex Aeliani Historia 258

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/258

Aegyptios sua propria quadam magica ratione, accepi cum de coelo aues deducere, tum serpentes primum praestringere, deinde ex latibulis facilime extrahere. De magnitudine Serpentium. CAP. IX. N nauigatione maris rubri Alex ander dicit se serIpentes uidisse longitudine quadraginta cubitorum, & crassitudine pro recta longitudinis portione. Cli tarchus item, in India serpentem sexdecim cubitorum gigni, atque etiam aliud serpentium genus non speciem similitudinemque aliorum gerere, sed magnitudine multo inferiores esse, & tanquàm pigmentis distin ctos, sic uersicolores spectari: uittas enim à capite ad caudam pertinentes habere, alias aereas, alias argenteas, nonnullas rubras, alias aureas, easdemque pestifero morsu celerrime interimere posse. Aethiopia dracones ad longitudinem triginta passuum progredientes generat, & nomen proprium non habent, sed duntaxat elephantorum interfectores ipsos nominant, & proueniunt ad summam senectutem.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
