# Ex Aeliani Historia 259

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/259

In Phrygia autem dracones ad magnitudinem quadragenûm pedum procedentes nasci ferunt, qui quotidie media aestate hora cum forum hominum conuentu plenum esse solet, & iam prandendum est, ex cauernis procedere, & ad nuncupatum in ponto amnem Rhyndacum cauda ad terram adniti, reliquo erecto corpore toto gutture eminente, & paulatim laxato ore hiante, uolucres superuolantes, tametsi sublime & perniciter ferantur, sua aspiratione tanquam amatorio quodam ad se attrahere, ac allicere: eas autem ex horum spiritus ductibus detractas in illorum uentrem decidere, atque illabi: & haec quidem sibi maxime propria ad occidentem solem agere, ac seipsos postea occultantes, gregibus ex pastione ad stabula redeuntibus insidiari, multamque perniciem inferre, atque inde prandium sibi abunde comparare.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
