# Ex Aeliani Historia 262

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/262

Ad Calechutum in tantam amplitudinem procedunt, ut maximorum suum similes efficiantur, excepto capite, quod uastius existit, ac nimirum quòd earum usus omnibus interdictus sit, ideo earundem tanta est uis. Errore enim implicatus Calechuti rex adeo acri interdictione eas tuetur, ut eum qui serpenem confecerit, non minus acerba, quàm si hominem nterfecisset, morte mulctetur. Simul & curat mapalia ad ipsarum tuitionem contra pluuias aquas aedificari. Causam autem cur eas tanti aestimet, afferunt, quòd ipsas de coelo delapsas, diuina esse numina arbi tretur: quod quidem ipsum ex uulnere quod infligunt colligit, nam eo solo subitam mortem inferunt. In Macra loco sic nuncupato Possidonius scribit, mortuam spectatam fuisse serpentem iugeri longitudine, tanta crassitudine, ut ex utraque parte astantes equites inter se intueri non possent, tamque largo rictu imminuisse, insidentem ut equo hominem exhauriret, ac singulas squammas clypeo maiores fuisse.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
