# Ex Aeliani Historia 264

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/264

Apotiretur, eximia magnitudine Draconi perpulchram admodum adolescentem foeminam in amore fuisse indigenae praedicant, ad quam ille quidem uen citaret, & simul cum ea amanter dormiret. Haec uero etiam si amator quoad poterat leniter & mansuetè ad ipsam adreperet, eius tamen metu perterrita, & sese subduxit, ut ex amicae absentia eum amoris obliuio caperet, menstruum spatium abfuit: at ei sanè quàm absentis desiderium augebatur, indiesque amatorius affectus eatenus ingrauescebat, ut noctes & dies ad eum locum, ubi cum adolescentula uersari solitus erat, frequens accederet. Cum uero eam quam amabat non inueniret, tanquàm amator, cui amor optatis non respondet, acerrimo dolore afflictabatur. Postea autem quàm puella reuertisset, ab eo confestim est abdita: atque is ualde amatorie, plenus suspicionum, tanquam spretus, ob eamque rem amantissima ira incitatus, reliquum per adulescentis corpus circumplicas eius crura parcè & molliter uerberabat. Non ergo expertia rationis animalia optimus ac maximus negligit: sed ex his & alijs quemadmodum & erga ea affectus sit, & singula curet, ostenditur. De Dracone Aetolidis amatore. CAP. XII.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
