Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 265
Unproofread scanNot analysed yet
Raco Aetolidis amator, sicut Plutarchus scribit, Dideam noctu uentitabat, neque tamen ad puellae corpus subiens, quicquam nocebat: sed prima luce sensim, atque moderate discedebat: quod ipsum cum diu multumque fecisset, eam genere proximi longè summouerunt: quam cum draco non inuenisset, huc &illuc errare ad huius inquisitionem coepit: tandem eam nactus, non leniter, ut ante solebat, sed asperè cum spiris illius manus alligabat, tum extrema cau da sic tibias multa uerberatione uexabat, ut leuem quandam &plenam amoris iram exercere uideretur. De Dracone &eius adamato puero. XIII. CAP. NVm paruulus draco, Arcadiae indigena, simul