Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 266
Unproofread scanNot analysed yet
Temporis interuallo hic ad integram aetatem &perfectam processit, ille Draconis amans &amatus etiam, ad confirmatam progressus, cum per desertam sui amantis regionem aliquando iter faceret, in latrones incurrens, strictis gladijs appetitus fuit, &percussus quidem, siue quòd doleret, siue quia opem imploraret, auxilium, ut par erat, exclamauit. Draco autem bestia, &ad audiendum acerrima, &ad uidendum acutissima, postquam puerum, quo cum amoris consuetudinem habuerat, exaudiuit, edito sibilo, tanquàm irae suae denunciatione formidinum terrorem illis iniecit: cuius metu trepidantes scelerati, alij auliò disperguntur: quosdam deprehensos acerbissima morte affecit, atque ut eum comitatus fuisset, postea ad eum locum reuertit, quo expo situs fuerat: neque tamen ei ex eo iratior factus est, quòd in solitudines apiectus fuisset, neque ut peruersi homines antiquum amicum in periculo deseruit. Quemadmodum Dracones gratiam referre nouerunt.