# Ex Aeliani Historia 266

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/266

Temporis interuallo hic ad integram aetatem & perfectam processit, ille Draconis amans & amatus etiam, ad confirmatam progressus, cum per desertam sui amantis regionem aliquando iter faceret, in latrones incurrens, strictis gladijs appetitus fuit, & percussus quidem, siue quòd doleret, siue quia opem imploraret, auxilium, ut par erat, exclamauit. Draco autem bestia, & ad audiendum acerrima, & ad uidendum acutissima, postquam puerum, quo cum amoris consuetudinem habuerat, exaudiuit, edito sibilo, tanquàm irae suae denunciatione formidinum terrorem illis iniecit: cuius metu trepidantes scelerati, alij auliò disperguntur: quosdam deprehensos acerbissima morte affecit, atque ut eum comitatus fuisset, postea ad eum locum reuertit, quo expo situs fuerat: neque tamen ei ex eo iratior factus est, quòd in solitudines apiectus fuisset, neque ut peruersi homines antiquum amicum in periculo deseruit. Quemadmodum Dracones gratiam referre nouerunt.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
