# Ex Aeliani Historia 267

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/267

Pindus sentiens se fratrum inuidia ardere, atque ab ijs insidias sibi comparari: regno, quod à patre acceperat, relicto, cum robustus esset, & ad uenandi studium propensus, non solum quidem uertit, sed certe illic ibidem aeuum in uenando agitans, cum semel hinnulos insequeretur, & summam uirium contentione equum incitasset, ab eis qui secum uenabantur, se longissime abduxit: hinnuli uero altissimam cauernam subeunes, ex insectantis conspectu se cripuerunt, atque ex periculo se seruarunt: is ex equo desiliens, cum hunc ad proximam arborem alligasset, cumque ut diligentissime potuit, latebram illam manibus perscrutans, hinnulos exquireret, sibi denunciantem uocem exaudiuit, ne hinnulos tangeret: quare ubi diu multumque circumspexisset, nec quicquam uideret, uocem ut ex maiore quadam causa redditam extimuit, & simul in equum ascendens, ex eo loco discessit. Postero autem die ad eundem locum reuertit: non eò tamen, quo illi se abdidissent, ingreditur, uocis memoria, quam auribus acceperat, deterritus. Cum igitur dubitaret quisnam pridie se ab insectanda praeda auertisset, ac, ut par erat, circumspectaret montanos pastores, aut uenatores: interea ei inusitata magnitudine draco apparet, ex magna parte corporis adrepens, collumque & caput paululum attollens, & ad se uelut intenders. Collum autem cum capite erat ea proceritate, ut uel cum procerissimo homine exaequari potuisset. Verum ut eius con spectus Pindum exterruerit, certe non in fugam impulit: at IX. lit: at enim is sese ex maximo terrore colligens, sapien ter bestiam mitigauit: nam ex auibus quas immolaret, ei cibum edendum obijcit, & tanquam hospitalem men sam & redemptionis suae praemium apposuit. Is sanè telut donis delinitus, & captionibus, ut ita dicam, praestrictus, ex co loco excessit: quod quidem ipsum ita iucundum Pindo fuit, ut ea quae uel ex uenationibus modn tanis, uel ex aucupio capere posset, ut draconi non ingratus adeptae salutis mercedem afferret.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
