# Ex Aeliani Historia 274

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, BYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/274

Cum Pompeius Rufus Romae aedilitium munus obiret quinquatrijs, ut solet in Romano foro fieri, circulator alijs permultis, qui eandem quam is ipse artem factitarent, circumstantibus, ad suam ipsius ostentandam sapientiam, simulque ex artificio suo specimen dandum, aspidem ad prachium admouit, & ex impresso morsu malum exfugit. Cum postea non aquam quam sibi praeparauerat exorbuisset, quòd ea esset subducta, ex insidijs nimirum uas fuerat euersum, ueneno non exhausto atque eiecto, secundo pòst die sine doloris sensu cum sensim & pedetentim pernicie ueneni illapsa, eius os caeteraque membra extabuissent, uita priuatus est.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
