Latin
AP. XXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 276
Unproofread scanNot analysed yet
Eandem etiam ferunt non in perniciem proborum hominum natam esse, enimuero comminiscuntur eam se ab ijs abstinere. Contrà autem improbis necem afferre: ijdemque inquiunt sexdecim aetates uiucre, atque in sacris aedibus ad unumquenque angulum subterranea sacella exaedificant, ubi sanè aspidi habitanti bubulum adipem edendum interuallis quibusdam obijciunt. Quemadmodum Aspides ab Acgyptijs manuefiunt. XXVII. CAF. Huarchus libro duodecimo in uulgus edidit, aspi des ab Aegyptijs uehementer coli, casdemque ex to cultu mansuescere, ciboque cicures fieri: neque simul cum pueris infantibus uiuentes, eis quippiam nocere, &uero appellatas ex caueis prodire, atque ad appellantem accedere: digitorum autem crepitu uocantur. Aegyptij in aspidum nationem hospitalissimi: Primum ut pransi sunt, statim temperatas uino &melle farinas in mensam, in qua pransi sunt, exponunt: postea plausu dato, eas tanquàm conuiuas ad prandium uo cant: Illae uero uelut ad condictam coenam inuitatae, aliae aliunde erumpentes, accedunt, &mensam circumstant, ac reliqua omni spira in solo terrae relicta, caput alleuantes circumlambunt, sensimque atque moderate explentur. Cum autem Aegyptij de nocte habent necesse surgere, ne ipsas in tenebris conculcent, iterum percussione digitorum utuntur, eis ut de uia decedant, signum dantes: Illae sanè fonitus discrimen intelligentes, confestim in latibula abstruduntur: itaque is qui de lecto surgit, postea in nullas ipsarum incurrit.