Latin
VI ET NATVRA ANIMALIVM
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 28
Unproofread scanNot analysed yet
Peruagatum est, sicut Oppianus ait, elephantos inter se loqui, sed eorum collocutionem non omnibus quidem, sed solis domitoribus notam esse: Itemque cum uicini sunt ad moriendum, praescire fatalem necessitatem. Non ergo soli cygni extremum luctum canentes mortem praenoscunt, uerum elephanti etiam quando proximi sunt ut moriantur, animo praesentiunt. Cum cos ad bellum Indi armant, in clitellas, geminis ex ferro catenis infra aluum cinctas, utrinque tanquam caueam ligneam imponunt, atque ad collum alligant, singulas caueas terni milites ingrediuntur, in utriusque medio auriga sedet, qui beluam patrio sermone alloquitur, &cum progrediendum, aut regrediendum est, ostendit: Ferias, inquit, hunc: ab illo abstine manum. Itemque: In hos inuade, ab ijs te contine. Atque ea magnitudine tanquam castellum aliquan do dorso constituunt, ut uel quindecim ex eo armati nomines pugnent, quod cum pugnam committere moliuntur, asseribus superintegunt: ad promuscidem lo rica circummunitam districtus gladius longitudine duorum cubitorum, crassitudine humanę palmae alligatur. Neque modò foeminae maribus scrociores, sed ad onerum uectiones etiam fortiores existimantur. Furoris tentatione eos aliquando laborare manifestum est, ex cursu furijs incitato. Mares foeminis excelsiores sunt. Eorum uaria est proceritas: nam alij ad duodecimum, alij ad decimumtertium dodrantem excelalij ad decimumquartum.