# Ex Aeliani Historia 280

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/280

GYLLII ACCESSIO. Quemadmodum ex escarum usu Viperae magis CAP. XXXIIII. uenenatae sunt. Eneni uim ex pastionibus corroborari, cum alij Vplerique scripserunt, tum maxime Pausanias de homine Phoenice dicit se audiuisse, in montibus Phoeniciae ex usu radicum Viperas magis efferari. Idemque Phoenix Pausaniae narrabat se hominem uidisse, ut Viperae impetum effugeret, in arborem ascendere: simul & Viperam insequentem postea quam ille ascen disset, uenisse, & grauem aspirationem & pestilentem n arborem afflasse, hominemque ex eo statim perijsse. Contrà, Viperas quae in balsamis Arabiae arboribus habitant, acerbitatis uirus non habere, quòd balsamorum non modò suauissimo succo utantur, uerum etiam umbra oblectentur. Cum autem colligendi opobalami tempus uenit, pro se quisque perticis arbusculas concutit, ut Viperas in fugam impellat: neque enim eas, quòd balsamis consecratas existiment, occidere audent: ac si quis ictus sit à Viperis, uulnus non est perniciosius, quàm si ferro impositum fuisset, omnisque ueneni metus abest: quòd sanè odoratissimum pabulum ueneni pestilentiam temperet, & mitiget.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
