Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 282-2
Unproofread scanNot analysed yet
distinctae sunt, siue quòd cauda crecta se ad pugnam ncitat, siue etiam quia leonum more humanum sanguinem exsorbet. In maximis caloribus insidias pecori molitur. Caue quantumlibet magno animi robore sis, neue occurras, neue contra hanc pugnes: ac potius ne rectà fugias, sed diuerticulis, flexionibusque bestiae cursum retardes. Nam serpentum genus cum rectà iter facit uelocissimum est, cum autem uiam flectit, tardius serpit. De Cerastis serpentibus. CAP. XXXVII. Erastes serpens ferum animal, colore album, Ogemina supra frontem gerit cornua Cochleae cornipus similia, non similiter tamen atque illius tenera. Longe alia ratione in caeteros Libycos homines, ac erga nuncupatos Psyllos cerastae afficiuntur. Illis enim infesti sunt, cum his foedere deuinciunKtur, tur, pacemque seruant.