Latin
XXXVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 284
Unproofread scanNot analysed yet
Callias libro decimo historiae quam conscripsit de Syracusano Agathocle, Cerastas inquit pestiferum morsum infligere solere, &bestias ratione carentes, &homines interficere: nisi Libycus uir natione Psyllus, ad curandum accesserit. Hic sanè siue euocatus, siue fortuitò adnenerit, &pla bam adhuc terribiliter dolentem uiderit, sola saliua dolorem mitigat, &perstringit: Sin percussum offen derit, aegerrime dolentem, intra dentes permultam aquam haurit, &os suum primo ex ea colluit, post uero eam in poculum iniectam uulnerato exsorbendam tradit. Quod si ueneni acerbitas acrius inualescit, hic aegrotanti nudo nudus accumbit, &proprio suo corpore morbi uim frangit, &malo hominem liberat. GYLLII ACCESSIO. De Cerastis. XXXIX. CAP. Oca mediterranea Libyae arenosa cerastis abunLdant, quorum color arenae similis: Ideo non pau cos decipit, quòd eos ab arena non internoscant: Itaque coloris errore falsi, pedibus illos conculcantes, uitae pe riculum subeunt. Cerastes fraudulenta uiperae non ualde dissimilis, interdum quatuor, interdum duobus cor nibus esse uidetur: squammis horret, eius color exalbescit: secundum uias ut praetereuntibus moliatur insidias, acet. Et uipera quidem recta celeriter obuios appetit: Contrà Cerastes diuerticulis, serpendique flexionibus cum sonitu gradum faciens, impetum facit. De Dipsade. CAP. XL. Ipsas, cuius uim &naturam eius nomen nobis Ldeclarat, inferior quidem est magnitudine, quàm