# Ex Aeliani Historia 285-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. CAP. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/285-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/285-2

GYLLII ACCESSIO. CAP. XLI. Ipsas paruae uiperae speciem similitudinemque ge Orit, sed celerior est: ijs quos percussit mortem infert: ab ea uulneratus acerrima siti ardet, & tanquam taurus ore hiante, atque imminente ad flumina procumbit, tantaque potione, dum uenter disrumpitur, sese explet. BYLLII ACCESSIO. De Dryinaseu Chelydro. CAP. XLII. TViusmodi serpens, quam alij Dryinam, alij CheHlydrum appellant, in concauae quercus fagiue latebras abstrusa uiuit: nonnulli etiam Hydrum appellant: ea relictis paludibus domesticis sedibus in pratis ranunculos uenatur. Quòd si à crabronibus inuaditur, statim in concauam quercum bene penitus perfugit: non acuto capite est, sed lato, & plano: ex eius corpore teter odor manat: ab eo percussus, teter rimum odorem olet, & angor mentem tenebris oppletam tenet, caligo oculis offunditur: ab eodemque alij icti caprarum aut ouium modo balant. De Haemorrhoo genere Viperarum. XLIII. CAP. TAemorrhous è genere Viperarum, in saxorum

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
