# Ex Aeliani Historia 285

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/285

uipera, sed tamen in occidendo quàm celerrime superior: eius morsu confixi, etsi assiduam potionem hau riunt, ad sitim tamen exardescunt, & ad bibendum catenus inflammantur, quoad celerrime rumpuntur. Eam Sostratus cum albam esse ait, tum duas in cauda lineas nigras habere, & sicut audio, uario & multiplici nomine nuncupatur. Quidam Praesterem uocant, alij Causonem, nonnulli Centrida, alij Annobaten, à quibusdam Melanurus appellari fertur: Cum in Africa tum magis in Arabia nascitur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
