# Ex Aeliani Historia 286

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. CAP. XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/286

cauernis domesticam sedem habet, pedem unum tum longus est, tum à capite in tenuitatem eius corpo ris habitus procedit: Colore est partim flammeo, partim nigro: eius caput tanquam cornibus quibusdam inhaerescit: sensim & pigrè serpit, uentris squammis terram premens: tortuosa non recta uia progreditur, gradiendo leuiter substrepit, unde eius segnicies ostenditur: primum ut momordit, statim pun ctus cyanei coloris exoritur: percussus: stomachi doloribus affligitur, uenter celeriter exhauritur, caligine offunditur, sanguis per nares & aures cum bilioso ueneno mittitur, uesica sanguineam urinam reddit: Cicatrices si quae sint in percussi corpore, etiam si consenuerunt, tamen recrudescunt. De Amphisbena. CAP. XLIIII. dram Lerneam, Herculis certamen, decantent Ppoëtae, & ueterum fabularum opifices, quorum è numero est Ecataeus historicus. Chimerae naturam tricipitis canat Homerus, res profecto sic in fabulis numerandas, ut uerum est Amphisbenam sanè serpentem duo habere capita, alterum in anteriori parte, alterum in posteriori: cum enim aliquò necesse ha bet progredi, caudae loco alterum ponit, altero pro capite utitur: tum rursus si ei retro sit opus cedere, capitibus contra quàm prius utitur. CAP. XLV.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
