Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 288
Unproofread scanNot analysed yet
anhelantes, ab impetu suos insectatores reprimunt, ab seque auertunt. Typhlopa, quam etiam Typhlenam nominant, &Cophiam, murenae caput habere simile in sermonem hominum uenit, tum perparuulis oculis esse. Ex his duobus nominibus alterum ex eo traxit quòd non sint ei oculi probe affecti ad uidendum. Cophiae nomen idcirco habet, quòd hebetes eidem aures sint: adeo item dura est pelle uix ut tandem secari queat. AP. XLIX. De Iaculo. Aculus serpens omni animantium generi insidias molitur: huius cautio in faciendis insidijs eiusmodi est, ut secundum uias abditè lateat, persaepe etiam correpens, in arborem ascendat: ibique sese contorte concludens, &in orbem coarctans, caputque in spiram occultans, ut praetereuntes tacitus ex occulto perspexerit, in id ipsum quod praeterit, siue fuerit bestia, siue homo, se iaculetur. Nam ualet saltu, ut uiginti cubitorum spatium transilire queat, protinusque ad ea quae saltu appetit, inhaerescat. CAP. L. De Hyena setpente. enam si uideas nunc quidem marem, nunc quàm mox uidebis foeminam: Si uero nunc foeminam, postea marem: utriusque enim sexus particeps est: eundem marem cui ante nupserat, uxorem ducit: quotannis autem genitalia immutat. Caeneum igitur, &Tyresiam non ostentatione uerborum, sed rebus ipsis exprimit, &declarat hoc animal. De Praestere serpente. CAP. LI. PRimum ut morsum Praester è ge nere serpentium 1. effecit, statim stuporem infert, &immobilem reddit: pòst menti obliuio &tenebrae offunduntur, ut neque notionem habeat, neque respirare, neque meiere queat: simul &percussum à pilis nudum iam morsu factum suffocatio sequitur, cum conuulsionibus &morte acerrimis doloribus referta.