Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
GILLII ACCESSIO. De elephantorum cornibus. CAP. III. TOn paucis Philostratus probare conatur, ea quae Nex maxillis elephantorum extra os eminent, dentes debere appellari: mihi potius cornua uidentur. Cum enim Halcas, bestias Celticas, ac Aethiopicos tauros ex Pausania considero, illas quidem in supercilijs cornua, hos uero in naso gerere, facile adducor cornua esse. Pręterea accidit etiam, ut uertentibus annis, ceruis elephantisque cornua decidant, rursusque recentia ex oriantur.