Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 290
Unproofread scanNot analysed yet
Eps è genere serpentum, ex eo magnam admiraStionem excitat, quòd colorem in eorum quae contingit similitudinem immutat: eius imos quatuor dentes tuniculae quaedam occultant, ex ijs uenenum emittens, celeriter &putrefacit, &intcrimit. SYLLII ACCESSIO. De Serpente quam alij Sepa, alij Chalcida CAP. uocant. LV. Eps ideo etiam Chalcis appellatur, quòd quibusSdam lineis, aeris speciem, similitudinemque gerentibus, eius dorsum distinguatur: Itemque ad octo palmorum longitudinem accedit, tum in Syria, &Libya, &Cypro nascitur, in saxis domesticam sedem so let habere. De Paria serpente. CAP. LVI. OArias, seu Paruas (sic enim uult Apollodorus) igneo colore est, &acerrimo oculorum sensu, &largo ore, nihil mordendo nocet, sed mitis cum sit, deorum humanissimo Aesculapio ipsum consecrarunt, &eius ministerio dedicarunt. De Porphyro Serpente Iudica. CAP. LVII. TErram Indiam historici permulta ferre uenena, &. plantas dicunt, è quibus partim salutaria sunt con tra morsus serpentum, partim mortifera.