# Ex Aeliani Historia 290

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/290

Eps è genere serpentum, ex eo magnam admiraStionem excitat, quòd colorem in eorum quae contingit similitudinem immutat: eius imos quatuor dentes tuniculae quaedam occultant, ex ijs uenenum emittens, celeriter & putrefacit, & intcrimit. SYLLII ACCESSIO. De Serpente quam alij Sepa, alij Chalcida CAP. uocant. LV. Eps ideo etiam Chalcis appellatur, quòd quibusSdam lineis, aeris speciem, similitudinemque gerentibus, eius dorsum distinguatur: Itemque ad octo palmorum longitudinem accedit, tum in Syria, & Libya, & Cypro nascitur, in saxis domesticam sedem so let habere. De Paria serpente. CAP. LVI. OArias, seu Paruas (sic enim uult Apollodorus) igneo colore est, & acerrimo oculorum sensu, & largo ore, nihil mordendo nocet, sed mitis cum sit, deorum humanissimo Aesculapio ipsum consecrarunt, & eius ministerio dedicarunt. De Porphyro Serpente Iudica. CAP. LVII. TErram Indiam historici permulta ferre uenena, & . plantas dicunt, è quibus partim salutaria sunt con tra morsus serpentum, partim mortifera.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
