# Ex Aeliani Historia 293-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/293-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/293-2

uario colore, nasci: ut pellis floridis quibusdam picturis maxime distincta, & ad tactum mollis, & tenera sit. In Arabia Lacerti ad duorum cubitorum magnitudinem accedunt. De Salamandra. CAP. LXI. X animalibus tametsi Salamandra non est quae ex Ligni nascuntur, quales sunt Pyrigoni: contra tamen hunc ire audet, contraque illius flammam ueniens, tanquàm aduersus hostem quendam, sic eam expugnare aggreditur. Cuius rei testimonium fabri, quorum opera atque artificium igne nititur, afferunt: nam quandiu eis ex flammae splendore ignis flagrare eorumque artem fabrilem adiuuare uidetur, huiusmodi animal magna securitate ipsi negligunt. Cum autem ignis euanescit, ac restinguitur, frustraque folles flant, hoc sibi IX.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
