# Ex Aeliani Historia 293

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/293

JOn hic antiquorum testimonio mihi erit opus, quae ipse uidi explicabo Cum uir quispiam La certum magnum & opimum comprehendisset, atque aereo stilo excaecauisset, eundemque in fictilem ollam, recentem utrinque eatenus exiguis foraminibus pertusam, ut neque spirare fera prohiberetur, neque tamen exitum haberet, conclusisset: & simul terram roscidam, & herbam, cuius nomen non explicauit, imposuisset: ac deinde ferreo annulo, cui inesset gagates lapis, in quo lacertus incisus erat, nonem signa impressisset, quorum quotidie unum deleret: post ubi nono signo sublato ollam reclusisset, lacertum uidi, oculorum usu recuperato, clarius quàm ante excaecationem aspicere. De Lacertis Indiae. CAP. LX. DOlycletus maximos ait lacertos in India, tum ualde

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
