Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 296
Unproofread scanNot analysed yet
Circa Cytheram insulam cete praedicant maiori granditate generari, eorumque neruos accommodatos esse ad conficiendas, non solum Psalteriorum, &musicorum aliorum organorum fidiculas, sed ad bellica etiam instrumenta, atque ex his confectae arcuum chordae censentur optimae. Theocles libro quarto, ad Syrtim ait cete procreari triremibus maiora. Circa Gedrosiam Indiae regionem, non ignobilis Onesicritus atque Orthagoras scripserunt, cete longitudine dimidiati stadij, &latitudine pro rata longitudinis portione nasci, tantoque robore septa esse, ut saepe cum naribus respirarint, tantopere in sublime marinos fluctus iactent, ut haec imperitis maximae maris tempestates esse uideantur. De Cetis &uarijs piscibus Taprobanae insulae. CAP. TAprobanae insulae mediterranei, mare incogniItum habent, maritimi uero Elephantorum uenationem nisi auditione &fama haudquaquam acceperunt, omne studium atque operam ad piscationem con ferunt: Id mare magnum eam insulam ambiens, infinitos pisces procreare ferunt, habentes capita leonum, pantherarum, &arietum, aliorumque animalium, &quod magnam admirationem habet satyrorum speciem si militudinemque pisces nonnullos gerere, ac cete existere muliebri facie, eisque pro crinibus spinas esse, quorum genera tam monstrosa exacte explicare non queunt.