Latin
3
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 3
Unproofread scanNot analysed yet
Ac nimirum metuebam me profanam facturum esse, nisi hanc historiae confectionem quantumlibet nostro peradolescenti stilo inconditam, tuo quasi numini conlecrarem: Verum quidem cum tanquam de integro iterum &saepius te non ex imperij amplitudine, id quod plerique faciunt, sed ex animi tui uiribus expenderem: &diligentius considerarem acrem, &praesentem, &acutam, &limatam uel uerborum maiestate, uel sententiarum, ingenij tui perspicaciam, qua potes omnium otiosorum, qui singuli omnem aetatem separatim in aliquam artem consumpserunt, scientiam facile uincere. Tum certe (etsi enim planè tuum nomen mihi semper sanctum fuit) non inhanc tantain, quam modò dixi, regiam religionem uenissem, huiusce nostrae industriae ut tenuitatem sub acumen ingenij tui limatissimum subijcere ausus essem, nisi partim Geor gius Armeignacus, quem Rutenorum sacris praefecisii, dum omnem mentem in cogitatione obseruantiae, qua summa te colit, uehementius defigit, quàm ullam meae mediocritatis memoriam recordari potuerit, ad hoc facinus tacito quodam rogatu, quę est hominis sin gularis modestia, me impulisset: Cum tamen uel iure, uel autoritate potuisset: siue quòd ad eius liberalitatem studia nostra adniterentur, siue quia eiusdem hor tatu in asperitatibus saxetorum Rutenensium, neue animi languore, neue laboris inertia omnino lapidei efficeremur, hoc quantum est cunque operis conati essemus.