# Ex Aeliani Historia 30-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/30-2

mis sensibus, ac faeilitate ad eas disciplinas assequendas, quę ad discendum difficiles sunt uel homini ipsi, nedum tam ingenti ferae, & quae aliâs tantopere animo agresti esset, duroque aduersus omnem pertractationem. Enimucro ad numerum saltare, tibiae auditione demulceri, cursum tardare ad soni tarditatem, seque remittere ad remissionem tibiae: rursus cum acute sonans impellit, festinare, discere assequi perfecte clephantus solitus est. Neque uero natura modò illum summa ex omnibus animalibus magnitudine ornauit, sed & disciplina mansuetum, & tractabilem edidit. Elephanto ad morum mansuetudinem & facilitatem erudito, nihil mitius, nihil ad id quod uolumus obtemperantius est. Cum Tiberij Caesaris nepos Germanicus gladiator: spectaculum edidit, plures iam grandes utriusque sexus elephanti Romae erant, è quibus alij plerique generati extiterunt, quorum artus interea dum committebantur, & confirmabantur, & membra infirma conglutinaban tur, peritus uir ad pertrectandos eorum sensus, animosque, nunc eos disciplina mansuetiori, nunc terroris & mirificae uerberationis plena excipiens, erudiebat.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
