# Ex Aeliani Historia 301

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/301
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/301

Haec autem signa sunt magnitudinis si illius uertex extra aquam paululum eminet, non obscura significatio est, beluam ingentem esse: quòd si dorsum bene emineat extra summam aquam, non tanta est: nam minores quia leuiores sint, idcirco altius eminent. Piscatores huic robustissimum hamum ad catenam ferream all gatum proijciunt: haec ut escam uidet, nulla cunctatione interposita, effreni auiditate eam appetit, atque statim ferro eius guttur transfigitur, cuius dolore ncitata, catenam exedere & conficere conatur: quod ipsum postquam diu multumque conata est, acerrimis doloribus affecta, in pel agi profundum demergitur, atque omnem funem, huic relaxant, quòd nullis uiribus humanis retrahi possit, & facili exagitata fera nauem cum remigibus in profundum retraheret: simul & amplos utres uenti plenos ex funibus appensos beluae mare subeunti obijciunt: Illa uulneris dolore stimulata, non utres contemnit, imò uel maxime reluctantes & summam aquam semper appetentes, in altitudinem maris deprimere conatur. Cum autem peruenit ad imam maris sedem defatigata quiescit, ingentes fluctus anhelans: at enim quiescere cupientem utres non permittunt: sese in sublime efferentes: Itaque contra hos renouat atque instaurat pugnam, & iterum ac sepius frustra utres detrahit, nam hi sursum uersus subuolant. Illa uero grauiter dolens, rursus profundum petit, & modò alieno impulsu, modò sua sponte trahitur, & tantopere furit, ut existimes sub fluctibus Boream sta pulari: tandem in summo mari fluitantem, alij hastis, alij tridentibus, alij securibus caedunt, & multa uerberatione expugnatam, in littus expellunt, atque eijciunt.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
