# Ex Aeliani Historia 304

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/304

Cum ex Plinio, tum ex hominibus, & patrum & memoriae nostrae: nam ut praeteream ueteranos piscatores, qui mihi testati sunt, cum mare uicinum est ad pariendas tempestates, se ex alto humanos gemitus saepe exaudiuisse. De bonis item autoribus accepi Theodorum Gazam cum in Peloponneso esset, iner plures beluas, tempestatibus in littus expulsas, Ne reidem uiuam spectauisse, facie & humana, & pulchra, corpore squammis umbilico tenus obducto, caetera locustarum caudae similem fuisse, & permulta multitudine, quae ex omni uicinitate ad huius spectaculum concurrerat, circunfusam, humanos gemitus, & lamentationes edidisse: ac denique magnam uim lachrymarum profudisse: quod ipsum cernens Theodorus, natura ad misericordiam procliuus, effecit, ut populi corona ei de uia decederet. Haec sentiens sibi reditum patere, sensim brachijs & cauda ut maxime poterat, adrepsit ad mare: Cumque magno impetu sese praecipitem egisset, ad punctum temporis ex hominum conspectu sese in maris altitudinem eripuit. Item ex ijs qui consuetudinem habuerunt cum Georgio Trapezuntio accepi, cum hic ad quempiam maritimum fontem inambularet, eximia formae pulchritudine puellam uidisse, extra aquam pubetenus eminentem, & tanquam lasciuia gestientem, modò in imam sese abdere, modò ad summam aquam frequenter. tandiu efferre, quoad conspectam se sentiens, nusquam postea comparuit.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
