Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 307
Unproofread scanNot analysed yet
Iam porrò qui Corsicam incolunt, dicunt, uirum qui ex tempestate naufragium fecisset, natandi bene peritum, ubi permultum maris natando transmisisset, circa Corsicam crepitudinem quandam assecutum ascendisse, ibique constitisse: post uero quàm aries eum oculis comprehendisset: posteriore sui parte plurimum mare concitasse, deinde ab intumescente aestu elatum instar procellae &turbinis hominem corripuisse. Itemque tanto narium robore praedita est huiusmodi belua, spiritum ut uehementer &permultum anhelet, &immensum aëra respiratione ad se attrahat, eaque aspiratione marinos uitulos ad hanc rationem comprehendat. Cum enim arietem nouerunt uicinum esse, ad moliendas sibi ipsis insidias, in terram celerrime enatantes, in subterranea saxa conduntur: is cognita fuga, insequitur, &contra antrum stans, ex corporis odore praedam intus esse percipit, &narium illecepra quadam acri inter se &uitulos aërem intermedium attrahit. Hi tanquam uel sagittam, uel spiculum, sic sanè illius appulsum declinant, &refugiunt. Tandem tamen uiolentissimo anhelitus ductu inuiti, &tanquam loris quibusdam, aut funibus constricti, ex latebra extrahuntur, &ab ariete deuorantur. Ex earum naribus enatos pilos harum rerum periti magnos usus afferre testantur.