# Ex Aeliani Historia 308

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/308

De Delphini amore erga suam procreaCAP. XIII. tionem. AVlierum in filios studium magnam quidem ho Mminum admirationem habet. Veruntamen perspicio filijs qui è uita excesserunt superesse matres, nec ex eorum casu more delphinorum perire, sed tristitia mitigata, in doloris obliuionem uenire. Delphinus autem foemina, omnium maxime animalium corum quae procreauerit, studio tenetur. Ex sese geminos parere solet. Cum autem piscator aut tridente eius procreationem uulnerauit, aut hamo caepit, enim uero longi hami ex parte superiori ad quam funis alligatur perforati, cuspides uncinatae defixae in Delphini corpore cum retinent, is quandiu in omnes partes resiliendo uersans aliquod robur habet: Piscator sunem relaxat, ne ui abrumpatur, ciusque culpa cum ferro delphinus discedens ex captiuitate euadat. Cum autem ex uulnere delphinum labori succumbere atque aliquantum de contentione insultandi remittere piscator animaduertit, sensim ad nauim subducit, praedaque potitur. Iam uero mater nec catuli sui casum perhorrescit, nec metu reprimitur, sed incredibili desiderio filium insequitur, & quòd filium in media caede uersantem sibi deserendum non existimat, nullis terroribus ab insequendo deterretur, atque adeo eam filio uenientem subsidio percutere manu facile est, ut collibuerit uolenti cędere: unà cum filio capitur, cui sese ex periculis seruare & discedere integrum erat. Ac si adsint ei ambo catuli, intelligatiue alterum laesum esse, atque, ut diximus, captiuum abdu ci, integrum alterum caudae uerberatione persequitur, ac mordicus premens ablegat, atque aspiratione occul tam mittit, tanquàm tesseram, ut fuga salutem adipiscatur. Cuius admonitu discedit ille, ipsa uero remanet, ut capiatur, atque simul cum filio altero moriatur. Quemadmodum Delphinus semper mo

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
