Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 309
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIIII. uetur. Elphinum perpetuo motu praeditum esse ferunt, Dnec quoad uiuit, ne dormiens quidem à motione conquiescit: Cum enim necesse habet dormire ex alto ad summam aquam elatus, ut totus uideatur, dormit: non enim somni expers est: atque ita dormiens, in profundum tandiu depellitur, quoad imam sedem man contingat: ad quam postquam funditus delapsus est, terrę pulsu è somno excitatur, deinde ex alto emergit, ac repetito somno similiter atque prius ad maris fundum appulsus, expergiscitur, tum rursus eminet extra aquam, &hoc ipsum saepe facit, eamque ob causam inter quietem ac actionem agens, nunquam omnino à motu quiescit. Defunctos sui generis Delphini sepeliunt. XV. CAP. Ortuorum etiam memoriam delphini tenent, M& suos gregales extinctos non produnt, imò