Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 310
Unproofread scanNot analysed yet
Vos uero inscitiae ueniam agrestibus hominibus qui à musis auersi sunt, Delphi ni tribuite, quandoquidem uel ipsi Athenienses Pho cionem probum uirum inhumatum proiecerunt: tum Olympias, quae filium louis peperisset, ut ipsa gloriabatur, &ille profitebatur, insepulta iacuit. Pompeius Magnus cum tot tantasque res praeclaras gessisset, summis uictorijs partis, de triplici orbis parte triumphasset, interfectoris sui patrem seruasset, &in regnum restituisset, Aegyptij non modo interfecerunt, sed capite mulctatum, proiectum ad littus reliquerunt. Omnium uelocissimi sunt Delphins. CAP. XVI. JOn modo aquatilium bestiarum, sed etiam terrenarum omnium Delphinus uelocissimus, &ad saliendum praestantissimus est, nauium enim, sicut Aristotdis ait, malos transilit, &causam conatur affer re eiusmodi. Quemadmodum enim urinatores aninam continent, sic ille primo spiritum comprimit, deinde corpus sicut sagittam neruo expulsam iaculatur, nam spiritus intus compressus, &illum urinatores impellit, &iaculatur. De amore Delphinorum in suum genus. CAP. XVII. JRhs Thraciae, cui nomen est Aenos, praeclarum Vdat testimonium Delphini amoris, quem erga