# Ex Aeliani Historia 310

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/310

Vos uero inscitiae ueniam agrestibus hominibus qui à musis auersi sunt, Delphi ni tribuite, quandoquidem uel ipsi Athenienses Pho cionem probum uirum inhumatum proiecerunt: tum Olympias, quae filium louis peperisset, ut ipsa gloriabatur, & ille profitebatur, insepulta iacuit. Pompeius Magnus cum tot tantasque res praeclaras gessisset, summis uictorijs partis, de triplici orbis parte triumphasset, interfectoris sui patrem seruasset, & in regnum restituisset, Aegyptij non modo interfecerunt, sed capite mulctatum, proiectum ad littus reliquerunt. Omnium uelocissimi sunt Delphins. CAP. XVI. JOn modo aquatilium bestiarum, sed etiam terrenarum omnium Delphinus uelocissimus, & ad saliendum praestantissimus est, nauium enim, sicut Aristotdis ait, malos transilit, & causam conatur affer re eiusmodi. Quemadmodum enim urinatores aninam continent, sic ille primo spiritum comprimit, deinde corpus sicut sagittam neruo expulsam iaculatur, nam spiritus intus compressus, & illum urinatores impellit, & iaculatur. De amore Delphinorum in suum genus. CAP. XVII. JRhs Thraciae, cui nomen est Aenos, praeclarum Vdat testimonium Delphini amoris, quem erga

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
