Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 312
Unproofread scanNot analysed yet
Enimuero Delphinus puerum amo res ac delitias suas uchens longissimè in mari procedebat, atque adeo tam longe, quàm puero insedenti placeret, progrediebatur: Deinde ex alto reuertens, eundem illum littori reddebat, atque mutua dimissione uterque ab altero, hic quidem in maris altitudinem, ille uero domum suam discedebat. Iam porrò ad tempus cum gymnasi a dimittebantur, ad excipien dum puerum Delphinus praesto erat: Puer autem cum ex amasij expectatione, &eius collusione uolutate afficiebatur, tum supra humanam conditionem formosus circumspiciebatur, qui sanè non modò hominibus, sed beluis quoque ratione carentibus formosissimus, &si non certe diu, uideretur: siquidem fato quodam succubuit.