# Ex Aeliani Historia 312

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/312

Enimuero Delphinus puerum amo res ac delitias suas uchens longissimè in mari procedebat, atque adeo tam longe, quàm puero insedenti placeret, progrediebatur: Deinde ex alto reuertens, eundem illum littori reddebat, atque mutua dimissione uterque ab altero, hic quidem in maris altitudinem, ille uero domum suam discedebat. Iam porrò ad tempus cum gymnasi a dimittebantur, ad excipien dum puerum Delphinus praesto erat: Puer autem cum ex amasij expectatione, & eius collusione uolutate afficiebatur, tum supra humanam conditionem formosus circumspiciebatur, qui sanè non modò hominibus, sed beluis quoque ratione carentibus formosissimus, & si non certe diu, uideretur: siquidem fato quodam succubuit.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
