Latin
CAP. XVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 314
Unproofread scanNot analysed yet
Coeranus sic nuncupatus, natione Parius, à piscatoribus delphinos ad Byzantium captos argento redemit, &liberos dimisit: ex ea libertatis largitione hanc collegit gratiam, ut naue quam uiris (sicut in sermonem hominum uenit) Milelijs uectoribus plenam duceret, in medijs angustijs Parij maris funditus cuersa, &uectoribus naufragio perditis, illum ipsum delphini ex hoc periculo seruarunt, eique ad parem gratiam cum beneficio quod priores ab ipso accepissent, persoluendam fatisfecerunt: quod quidem ipsum saxum nomine Coeranium, quo ipsum exposuerunt, facile ostendit. Itaque postea Coeranum mortuum secundum mare illud cognatione ei proximi sepultura affecerunt: quod quidem ipsum, ut delphini senserunt, frequentes tanquam ad iusta funeri persoluenda ad littus conuenerunt, &quoad pyra arderet, tandiu sicut amicis fidi amici permanserunt: Deinde restincto rogo discesserunt. Non item certe homines ac potius uiuos colunt, &eos quidem diuitijs diffluentes &opibus. Contrà uero ab ijs defunctis &si iustis exequiarum carent, se totos auertunt, ut ne gratiam pro beneficijs, quibus ab eis dum uiuerent, affecti fuerunt, persoluant. De amore &musicae studio DelphiCAP.