# Ex Aeliani Historia 32

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/32

Damonem igitur, & Epentharum, & Aristoxenum, & Xenophilu, ac alios plerosque puleherrime musica eruditos iter paueos huius peritos existimatos fuisse, nirificum quidem, at ni Scerte incredibile, neque ratione alienum fuit, cum homines essent rationis participes, ua luisse ui intelligendi, ac ratiocinandi: at uero animal rationis expers numerum & eantum percipere, formam & ornatum tenere, non à saltandi moderata elegantia aberrare, quae didieerit repetere posse, hoc naturae dlonum est, simulque uis quaedam admodum singularis. Illa uero uel ad ridiculae insaniendum spectatorem inducere possint, in theatri harena humiles lectos spe ctare, uario stragulo textili & magnificis operibus pi cto ornatos: lauta item pocula, & argenteas crateras, aureasque, permulta aqua repletas, mensasque magnificas, tanto pane & carnibus extructas, ut uel edacissimorum animalium uentrem implere potuissent: omnibus ita recte apparatis, conuiuae intromissi sunt elephanti, mares sex, uirili ueste induti, totidemque foeminae, stola muliebri ornatae, decorè epulis accubuere, ae in mensam promuseides tanquam manus porrexerunt, summaque eum modestia epulati sunt: neque ex ipsis quispiam uisus est uorax, neque maioris partis rapax. Cum esset bibendum, unicuique eratera exhibebatur, & hi quidem promuscidibus potionem haurientes, moderate bibebant: deinde circunstantes leuiter & festiue, sine contumelia aspergebant. Non pauca eiusmodi de ingenio & natura propria horum animalium admirabi lia alij scripserunt. Ego recte & ordine in tabula quadam latinas literas uidi elephantum scribere: uerunta men docentis manus subijciebatur ad literarum figu ram & lineamentum instituens animal: cumque elephan tus scriberet, eius oculos immotos, & deiectos esse per spexi, ut grammaticum quendam dixisses. CAP. V.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
