Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 321
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. De coitu Delphinorum. CAP. XXVI. Elphini similiter atque homines complexu ueDnerco iunguntur, atque horum penis perinde quasi hominum arrigitur: non enim semper patet, sed occultatur. Cum autem ad coitionem inflammantur, extra eminentem proferunt: horum foetus uel à partu recentes circum matrem natantes saliunt, modò in maternum os intrant, modò circum oculos erratica natatione uersantur. Haec uero eos incredibili gaudio perfusa circumplectitur, &mammas in singu los dispertit, eisdemque iam admodum adolescentibus ad natandum dux existit, &docet quemadmodum pisces comprehendere oporteat: neque prius quàm confirmatiori aetate sint, à parentibus discedunt: neque hominum quisquam tam auersus est ab omni humanitate, quin ex natatione ipsorum summam uoluptatem capiat, cum mari tranquillo, uentisque leniter flan tibus, Delphinorum gregem uideat natos antegredientes, uarium &multiplicem pinnarum gyrum age re, atque à tergo parentes uenientes obseruare catulos suos, neue in beluas incidant, neue etiam piscatorum insidijs attententur. SYLLII ACCESSIO. De praestantia Delphini. CAP. XXVII. S in omne propemodum piscium genus dominaItur: neque modo robore praestat, sed &formae pulchritudine &celeritate excellit: nam tanquam sagitta neruo expulsa, sic ad natandum uelox est. Et similiter atque uolucribus aquila, terrenis leo imperat, &serpentibus draco, in piscium natione hic dominatur: neque enim ad eum pisces appropinquare, neque intueri audent: quòd sanè eum regem suum timeant. Is cum cibum inquirit, multos piscium greges turbat, eorundemque longam &latam fugam facit, omnesque naris meatus timore implet: nimirum optimum quenque diripit &praedatur.