# Ex Aeliani Historia 321

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/321

GYLLII ACCESSIO. De coitu Delphinorum. CAP. XXVI. Elphini similiter atque homines complexu ueDnerco iunguntur, atque horum penis perinde quasi hominum arrigitur: non enim semper patet, sed occultatur. Cum autem ad coitionem inflammantur, extra eminentem proferunt: horum foetus uel à partu recentes circum matrem natantes saliunt, modò in maternum os intrant, modò circum oculos erratica natatione uersantur. Haec uero eos incredibili gaudio perfusa circumplectitur, & mammas in singu los dispertit, eisdemque iam admodum adolescentibus ad natandum dux existit, & docet quemadmodum pisces comprehendere oporteat: neque prius quàm confirmatiori aetate sint, à parentibus discedunt: neque hominum quisquam tam auersus est ab omni humanitate, quin ex natatione ipsorum summam uoluptatem capiat, cum mari tranquillo, uentisque leniter flan tibus, Delphinorum gregem uideat natos antegredientes, uarium & multiplicem pinnarum gyrum age re, atque à tergo parentes uenientes obseruare catulos suos, neue in beluas incidant, neue etiam piscatorum insidijs attententur. SYLLII ACCESSIO. De praestantia Delphini. CAP. XXVII. S in omne propemodum piscium genus dominaItur: neque modo robore praestat, sed & formae pulchritudine & celeritate excellit: nam tanquam sagitta neruo expulsa, sic ad natandum uelox est. Et similiter atque uolucribus aquila, terrenis leo imperat, & serpentibus draco, in piscium natione hic dominatur: neque enim ad eum pisces appropinquare, neque intueri audent: quòd sanè eum regem suum timeant. Is cum cibum inquirit, multos piscium greges turbat, eorundemque longam & latam fugam facit, omnesque naris meatus timore implet: nimirum optimum quenque diripit & praedatur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
