# Ex Aeliani Historia 323

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/323

Ad hanc rationem de Nilo aquam haurientibus crocodili abstrusas insidias instruunt: nam per uirgulta, quibus sunt tecti: & intuentur, & subter ea ipsa natantes, & sic operti, se ad littus magnis saltibus incitant, confestimque ex uirgultorum latebris erumpentes, aquatores dum aquam hauriunt uiolento raptu interceptos deuorant: quod quidem ipsum Crocodilorum malitiam & fraudem facile ostendit. Duo Crocodilorum genera Ganges fluuius generat. Horum alteri nihil nocent, alteri inexorabili atque immisericordi in quidlibet uoragine carniuori sunt. In eorum summo rostro, quiddam tanquam cornu eminet: lis ipsis admi nistris ad ulciscendos maleficos, turpissimis iudicijs conuictos, Indi utuntur: nam eosdem rerum capitalium damnatos eis obijciunt: neque ad percutiendos eos securi, laqueoue ad frangendam ipsorum ceruicem carnifice egent. In tam ualde magnam saepe magnitudinem excrescit Crocodilus, ut Psamnitichi Aegyptiorum regis tempore Philarchus uiginti quinque cubitorum dicat uisum fuisse: regnante Amaside, sex & uiginti cubita excessisse.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
