# Ex Aeliani Historia 324

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/324

Amometus in quadam Libyca urbe dicit Sacerdotes ex lacu quodam cantionum illecebris praestrictos Crocodilos decem & se ptem cubitorum educere. Ad comprehendendos homines, aliasue bestias, Crocodilo haec est malitia & ueteratoria, ut quâ nouerit eos in flumen descendere, uel ad aquationem, uel ad conscensionem in naues, uiam ore, quod quidem ipsum multa compleuerit aqua, de nocte madefaciat, praecipitem efficere studens, quo faciliorem sibi captu praedam reddat: ij sane quoniam lubricum gradum sustinere non queant, praecipites aguntur, & crocodili impetu corripiuntur, & deuorantur. Iam tametsi non pauca sint Trochilorum genera, & nomina, quae sanè quidem quoniam dura sunt, & ab aure religiosa & terete auersa, praetereo: haud quaquam cum ijs omnibus foedere deuincitur, amicitiamque colit Crocodilus, sed cum solo nuncupato Cladorincho societatem, atque amicitiam facit. Enimuero nulla hic offensione hirudines ei legere potest. De Crocodilis & Accipitribus. CAP. XXX. CRocodilus natura timidus, improbus, malitioEsus, fallax cum ad rapinas faciendas, tum ad com parandas insidias acerrimus, & promptissimus existit, omnem strepitum perhorrescit, humanam uocem contentiorem extimescit: eos à quibus paulo confidentius inuaditur, reformidat.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
