Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 326
Unproofread scanNot analysed yet
A crocodilis suos liberos rapi mirifice gaudent, &matres ex eo magnam lętitiam uoluptatemque capiunt: &simul magnificè, &lè de se sentiunt, quae nimirum deo cibaria pepererint. Contrà Apollonopolitae comprehensos ex alto suspendunt, atque eos primum flebiliter gementes, permulta uerberatione affligunt: deinde ijs concisis uescuntur. Sexaginta dies uentrem ferunt, sexaginta oua totidem die bus ex sesc pariunt, totidemque dies haec fouent. Sexaginta uertebras in spina habent, quam totidem neruis alligatam esse ferunt. Curatio partus ab eisdem sex aginta diebus peragitur: annos uiuunt sexaginta: otidem dentes possident: totidem quotannis dies ine ullo cibo in latibulis quiescunt. Iam Crocodili qui in paludibus, manu Ombitarum factis, nutriuntur, eis domestici &uernaculi sunt, &se appellantes intelligunt. Capita idcirco hostiarum eis edenda obijciunt, quòd ea ipsi non comedunt. Apollonopolitae eiusmodi bestiam oderunt, quòd dicant, Typhonem eius formam induisse. Alij non ob eam causam, sed quòd Psamniti regis iustissimi uiri filiam Crocodilus rapuerit, eius cladis recordatione suos posteros uniuersam eorum nationem odisse. Cum ex sese pepc pepererunt, hoc experimento legitimum ab spurio internoscunt, ut si quid simul atque exclusus est, rapuerit, in reliquum tempus in Crocodilini gencris numero locoque à parentibus ducatur: sin ignauia eum ipsum tardauerit, ad comprehendendam alicunde aut muscam aut lacertulas, eum parens tanquàm à se degene rantem, nihilque ad se pertinentem lacerat, atque tanquàm ad solis radios aquilae suorum ingenuitatem experiuntur, sic celeri alacritate praedam capiendi ij suos probant.