# Ex Aeliani Historia 331

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/331

Postquam enim singu lis manibus rete distentum est, primanauis, ubi suam retis partem eiecit, discedit: hoc idem facit deinceps secunda, & tertia, & quarta: qui quintam remis impel lunt, adhuc idcirco conctantur, quòd hi nunquam laxare debent: Deinde alij aliò remigant, & pro se quisque retis partem trahit, postea quiescunt: Thynni circum uallati non se loco mouent, itaque comprehenduntur. De Thynnis Bubonicis. AP. D promontorium Bubonicum innumerae ThynAnorum gentes uersantur, eorum maximi similiter ut sues soli, & separatim natant, alij more luporum bini proficiscuntur, alij quemadmodum caprae, quae in lactis pastionibus gregatim pascuntur. Exoriente Ca nicula & ingrauescente aestiuo calore, in Euxinum na tare contendunt, & marinis fluctibus ab feruidè radiato sole calescentibus, inter se uelut conserti contextique confertis turmis natant, & corporum coniunctione ad perfruendam opacationem colligantur. Quemadmodum Thynnorum piscationem Itali & Siculi nuncupant. CAP. THynnorum piscationem Itali & Siculi Cetiam ap pellare solent, tum loca quo hi abdi soliti sunt, tum magna retia, caeterumque instrumentum quo captari assucuerunt Cetotheria ideo nominant, quòd magnos Thynnos in numerum reliquorum cetaceorum referre uelint. Celtas audio, & Maisilienses, atque omnem Africam maximis & firmissimis hamis ex ferro confectis Thynnos comprehendere solere.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
