Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 333
Unproofread scanNot analysed yet
Ptolemaeus item fluuius, &Apamiense stagnum maximos generant. Permultis denique locis mansuefacti pisces, &se appellantibus obtemperantes aluntur: ut in Epiroricae, olim nuncupatae Stephanepoleos, templo, atque in Peloro Siculo olim Syracusiorum propugnaculo: tum in templo Iouis Labradei fons nitidus mansuetos pisces ha bet, monilibus, &aureolis inauribus ornatos, quod quidem templum septuaginta stadia ab urbe Milasa distat. Ex huius louis statua gladius, nomine Carius, appensus, ideo uenerationem habet, quòd Cares primi officinas belli instituerunt, pecunia militarunt, loris cly peos appenderunt, cristas galeis accommodarunt. Cares sunt appellati à Care loue Cretensi: Iupiter Labradeus nominatus, quòd permultum pluisset. In Chio ad portum, nunc upatum γφρόντων, cicurum magnus est piscium numerus, quos Chij ad solatium senectutis exacta aetate affectis alunt. Inter Euphratem &Tigridem fons interesse prędicatur, cuius aqua usque ad imam sedem perlucida est, &fluuius nomine Bura aquam albam emittit, ubi piscium mansuetorum greges exultantes errant. Quemadmodum Istrianus Silurus capitur. VII. CAP. Mysi,