# Ex Aeliani Historia 335

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/335

CAP. VIII. De Caniculis marinis. CAnicularum marinarum tria sunt genera, quaOrum maxime quaedam inter cete robustissima numerantur, ex reliquis duobus generibus, aliud Ga leos, aliud Centrina appellari solet: quod colore uarium est, Galeos nominatur, reliquum genus, qui Centrinas appellarit, non errabit. Eis innati sunt aculei duri, & aduersus omnia resistentes: quorum alter in capitis summo uertice, alter in cauda atque uenena tum quiddam habent. Postrema duo genera paruarum canicularum in coeno capiuntur. Piscandarum ratio haec est, album piscem illecebram ad cas captan das demittunt, ex his si qua capiatur, caeterae omnes hoc uidentes in captam insiliunt, ac eam, nisi repellantur, hamo ex profundo extractam ad nauem usque insequuntur: inuidia quadam hoc eas facere existimares, quasi illa quae capta est, sibi uni escam aliquam praedata alicunde esset, atque ex ipsis nonnullae in na uem insilientes, saepe sua sponte capiuntur. De Canicula marina. CAP. IX. NAnicula marina simul atque peperit, nulla mora Einterposita, suos paruulos simul cum ea natantes

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
