# Ex Aeliani Historia 337

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/337

Ex hac perniciosum pharmacum manans, noctu igneum splendorem, & scintillas quasdam iaculatur. Sub caniculae exortum huius pharma ci malitia magis magisque ingrauescit: ad eius floris speciem flammeam marinae caniculae incurrentes, partim huius pharmaco epoto, partim in branchias influen ti moriuntur, ac quàm mox in summa aqua fluitant: qui bene periti sunt, in hoc inuestigando pharmaco ex ijs cataceis aliud ex reliquis membris, aliud ex ore iscis colligunt, quod quidem ipsum cynosphastum appellant. De Scolopendra & urtica. CAP. XIII. Colopendra marina, terrestri perquam similis est, Oquam primum ut homo contigerit, statim pruritu mordetur, & simili atque is qui ab urtica terrestri pun gitur, doloris sensu afficitur: pisces item Vrticae pruritum mouent, & uredinem concitant, sed non tam acrem quàm centipeda. Post aequinoctium Vrticarum genus esculentius est: Scolopendram terrestrem saliua disrumpi ferunt. De Scolopendra cetacea.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
